<<

Важнѣйшіе комментаріи и трактаты Бартола по вопросамъ международнаго права

[Къ стр. і8о, прим. 3.]

Bartoli а Saxoferrato

Tractatus super Constitutione Extravaganti „Ad reprimendum".

Totius orbis. Contra: quia maior pars mundi non obedit Principi. Solutio: Illud de facto, sed de iure secus. Simile habemus de Daniele 2 cap., ubi de Nabuchodonosor Rege, qui tunc erat universalis Imperator, sic ait, Tu rex regum es et Deus coeli regnum, fortitudinem, gloriam et Imperium dedit tibi, et omnia in quibus habitarent filii hominum et bestiae agri, volucres quoque coeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit, quod intelligendum est de iure, quia de facto non obedierunt sibi omiiia, ut legitur in Chronicis, ut in d. c. 2 per gl. Item contra, quia in terris ecclesiae nullam habet iuris­dictionem, ut in c, pastoralis Extra, de re iud., in Clem. [c. 2 Clem. 2, 11]. Solutio: Ecclesia habet ex donatione Principis etiam eius qui hanc legem condidit, ut in c. 2 Extra, de iure iur., in Cle­ment. [2, 9], unde ipse Princeps habere videtur, ut 1.1. § omnia enim C. de vetere iure enucleando [1. x § 14 C. 1,17]; vel licet ali­cuius particulae dominium non sit suum, tamen verum est hoc quod hic dicitur dominus gregis, etiam si unum pecus non sit suum, ut ff. de rei vendic. I. 2 et 3 [D. VI, 1]. Et per hoc patet, quod Imperator recte dicitur dominus s. universalis, licet singulares

sint domini praediorum suorum. Unde a possessoribus ipse posset vendicare mundum, ut l. bene a Zenone C. de quadrien. praescript. [1. з C. VII, 37] et ff. ad legem Rhodiam de iactu, l. deprecatio [L 9 D. XIV, 2]. Nec opus est, quod dicamus quod omnia sint sua quo ad protectionem, etc. ut no. in 1. const. Digestorum, in prine., quia imo omnia sunt ipsius, si universaliter consideretur. Vel tertio, inhaerendo opinioni sanctae matris ecclesiae.

Primo fuit Imperium Babylonis. Secundo fuit Imperium Persarum et Medorum. Tertio fuit Imperium Graecorum. Quarto fuit Im­perium Romanorum. Ultimo, adveniente Christo, istud Roma­norum Imperium incaepit esse Christi Imperium, et ideo apud Christi vicarium est uterque gladius, s. spiritualis et temporalis’. Christus enim est lapis • abscissus sine manibus cuius regnum non dissipabitur, de quo prophetavit Daniel in d. c. 2. ubi haec omnia Imperia describuntur expresse. Dic ■ ergo, quod ante Christum, Imperium Romanorum dependebat ab eo solo, et Imperator recte dicebatur, quod dominus mundi esset, et quod omnia sua sunt. Post Christum vero Imperium est apud Christum, et eius vicarium et transfertum per Papam in principem secularem, ut extra de elect, c. venerabilem [C..34X.T, 6]. Unde si dicimus, omnia sunt Imperii Romani, quia nunc est Christi, verum est, si referamus ad personam Christi. Si vero referamus ad per­sonam Imperatoris saecularis, non proprie dicitur, quod omnia sunt sua, vel sub sua iurisdictione, quia non sunt' terrae ecclesiae: Illas enim sibi reservat Papa, in quo principaliter e.st Imperium. In hac ergo constitutione, si se retulit ad Imperium, vel si se retulit ad personam suam, loquutus est caute: non enim dicit, quod totius orbis iurisdictio sit sua, sed quod totius orbis regularitas in eo requiescat. Nam et terras ecclesiae ipse habet certo modo regulare, s. defendendo eas, et servando in devo,- tione ecclesiae, ut iuravit in d. c. 1. Extra.', de re iudicata, in Clement. [2, їх]. Et hoc pro nunc transitorie dico: quoniam opu§ per se 'requirerent quae dico, quare sic credo tenere ecclesiam sic credo Imperatorem sentire, et si male hoc vel aliud intellige* rem, sum paratus me corrigere.

[Bartoli Opera, ed. Venetiis, apud Juntas, MDCXV. in-P, tom. X. Con­silia, Quaestiones etTractatus, fol. 95.]

В.

[Къ стр. 189, прим. 2.]

Bartoli a Saxoferrato

Commentarii ad 1. 24 Hostes D. de capt. et de postlim. XLIX, 15.

Summarium.

1. Hostes cuiuslibet civitatis perdunt ea quae sunt iuris civilis

et beneficium privilegiorum et statutorum illius civitatis, sicut hostes P.

R. quae sunt iuris civilis Romanorum.

2. Gentium duo sunt genera, s. Populus Romanus et populi

extranei.

3. Pop. Rom. accipitur pro toto Imperio, sic omnes qui obediunt

imperio in totum vel in parte et quasi omnes qui obediunt ecclesiae.

4. Jurisdictionem exercentes in uno articulo, totam exercere

videntur.

5. Clerici non desinunt esse cives Romani, licet iurisdictio in

ipsos sit totaliter' concessa Papae.

6. Rex Franciae et Angliae, licet negent se subditos Regi Ro­

manorum, non tamen desinunt esse cives Romani.

7. Imperatorem qui diceret non esse dominum et monarcham

totius orbis, esset forte haereticus.

8. Populi extranei dicuntur omnes, qui non fatentur Imperato­

rem dominum totius orbis, ut Graeci, Tartari, Saraceni et Judaei.

9. Bellum inter nos quis possit indicere. — Privatus potest in­

dicere bellum pro defensione et recuperatione suae rei incontinenti; item ex intervallo si non est copia iudicis. Et hoc non est publicum.

10. Bello in tali obtentum non efficitur capientium, licet homicidia

et iniuriae quae ibi fiunt ex parte inferentis bellum licite, non puniantur.

11. Jurisdictionem quilibet habens potest bellum indicere pro

exercitio suae iurisdictionis. Et hoc, licet sit licitum, non tamen est publicum.

12. Capta in tali bello non efficiuntur capientium, nec capti

servi, nisi super hoc esset aliqua lex, vel statutum ab illo qui bellum indiceret.

13. Rebellis officiali ecclesiae toti ecclesiae dicitur rebellis.

14. Bellum publicum est, quod indicitur a populo Romano vel ab

Imperatore, vel contra Imperatorem, et capta in tali bello efficiuntur capientium et capti — servi.

15. Rebellans officiali ecclesiae vel Imperatoris quando dicatur

vere hostis.

16. Bellum si indicitur inter civitatem et civitatem, an dicantur

invicem hostes, et in eis locum habeat ius postliminii.

18*

Hostes. Haec lex dividitur in quatuor partes, quia primo dicit, qui sunt hostes; secundo, qui sunt latrunculi; tertio, quid iuris sit de captis a latrunculis; quarto, quid de captis ab hosti­bus.

Secunda ibi, caeteri; tertia ibi, ideo; quarta ibi, ab hostibus.

Opponitur: et videtur, quod quaelibet civitas habeat suos hostes, ut illos quibus quaelibet civitas bellum publicum indicit, ut supra, eod., I. si quis ingenuam § fin. [1. 21 § i D. XLIX, 15]. Dicit glossa: fateor, quod illi hostes sunt, non tamen tales, inter quos sunt iura captivitatis et postliminii, quia non sunt populi Romapi, sed civitatis illius, et dicit verum.

x. Ego tamen dico, quod sicut hostes populi Romani per­dunt ea, quae sunt iuris civilis Romanorum, ita hostes cuiuslibet civitatis perdunt, quae sunt iuris civilis proprii illius civitatis. Unde si qua privilegia, si qua statuta illa civitas haberet, illis statutis se iuvare non posset. Ita dixi in disputatione, in qua tractavi materiam exbannitorum, et Jacobus de Aret, tangit in l. ex facto § ex facto, supra, ad Trebellianum [1.18 § 5 D. XXXVI, x]. Scripsi late in l. quidam sunt, supra, de poenis [1.17 D. XLVIII, 19].

2. His praemissis, glossa hic dicit, quod quinque sunt ge­nera gentium. Pro qua glossa declaranda non servato ordine glossae, vos debetis scire, quod duo sunt genera gentium prin­cipaliter, primo populus Romanus; secundo populi extranei, ut supra eod., I. non dubito [1.' 7 D. XLIX, 15] probatur.

3. Circa primum quaero, quis dicatur populus Romanus. Glossa dicit, hic accipitur pro toto Imperio Romano l. Roma, infra, ad municipales [1. 33 D. L, 1]. Sed diceres tu, cum mo­dicae gentes sint, quae Romano Imperio obediant, ergo videtur, quod sit parvus populus Romanus. Respondeo: quaedam sunt gentes, quae Imperio Romano obediunt, et istae sine dubio sunt de populo Romano; quaedam sunt, quae non obediunt Romano Imperio in totum, sed in aliquibus obediunt, ut quia vivunt secun­dum legem populi Romani et Imperatorem Romanorum esse dominum omnium fatentur, ut sunt civitates Tusciae, Lombar- diae et similes, et istae etiam sunt de populo Romano.

4. Nam cum populus Romanus in eis exerceat iurisdic­tionem in aliquo articulo, totam iurisdictionem retinet: l.

si prius' in prine, cum similibus et ibi not. supra, de aqua pluvia arcenda [I. 17 D. XXXIX, 3]. Quidam sunt populi, qui nullo modo obediunt Principi, nec istis legibus vivunt, et hoc dicunt se facere ex privilegio Imperatoris, et isti similiter sunt de populo Romano, ut faciunt Veneti. Nam cum illam libertatem

ЪТІ

ipsi habere se dicant ab imperio Romano et privilegio quo­dammodo precario teneant ab eo, et posset privilegium illud revocare, quando vellet, cum ei liceat mutare voluntatem suam, 1. si quis in principio testamenti, supra, de legatis 3 [1. 22

D. ХХХЩ. Praeterea illud privilegium eis concessum debet eis esse ad commodum, ut non priventur civitate Romana, ar- gum.: supra, eod., I. in bello § si qziis servum [1. 12 § 7 D. XLIX, 15]. Quidam sunt populi, qui non obediunt Prin­cipi, tamen asserunt se habere libertatem ab ipso ex con­tractu aliquo, ut provinciae, quae tenentur ab ecclesia Romana, quae fuerunt donatae ab Imp. Constantino ecclesiae Romanae. Posito pro constanti, quod donatio tenuerit, quodque revocari non possit, adhuc dico istos de populo Romano esse. Nam ec­clesia Romana exercet in illas terras iurisdictionem, quae erat Imperii Romani et istud fatentur, non ergo desinunt esse de populo Romano; sed administratio istarum provinciarum est alteri concessa.

5. Vide in simili, Iurisdictio in clericos est concessa tota­liter Papae, desinunt ne propter hoc clerici esse cives Romani? Certe, non, quod apparet, quia retinent ius succedendi: l. Deo nobis C. de episcopis et clericis [1. 56 C. I, 3].

6. Et idem dico de istis aliis Regibus et principibus, qui negent se esse subditos Regi Romanorum, ut Rex Franciae, Angliae et similes. Si enim fatentur ipsum esse dominum uni­versalem, licet ab illo universali domino se subtrahent ex privi­legio, vel ex praescriptione, vel consimili, non desinunt esse cives Romani, per ea quae dicta sunt. Et secundum hoc quasi omnes gentes, quae obediunt S. matri Ecclesiae, sunt de po­pulo Romano.

7. Et forte si quis diceret dominum Imperatorem non esse dominum et monarcham totius orbis, esset haereticus, quia dice­ret contra determinationem ecclesiae, contra textum S.

Evangelii, dum dicit: „Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis", ut habes Luc. 2 c. Ita etiam recognovit Chris­tus Imperatorem ut dominum. Praedicta vera, nisi bellum publi­cum esset indictum contra aliquos ex istis. Tunc enim effice­rentur hostes propter indictionem belli, ut infra dicam.

8. Secundo dixi, ut alii populi sunt extranei, et sunt po­puli extranei proprie, qui non fatentur Imperatoram Romanum esse dominum universalem, ut Graeci, qui non credunt Impera­torem Romanum esse dominum universalem, sed dicunt Impe-

ratorem Constantinopolitanum esse dominum totius mundi. Item Tartari, qui dicunt Grantchan esse dominum universalem. Et Saraceni, qui dicunt dominum eorum esse dominum totius mundi. Item de Judaeis. Verum inter istos est differentia. Nam quidam ex istis sunt nobis foederati, ut erant Graeci nobis foederati contra Tureas. Quidam sunt, cum quibus habemus pacem, ut Tartari, nam mercatores nostri vadunt ad illos, et illi ad nostros. Quidam, cum quibus non habemus pacem, nec guerram, nec ali­quid facere, cum illis de India. Quidam sunt, cum quibus ha­bemus guerram indictam, ut cum Saracenis et hodie cum Tur­eis, sed modicum ad nos de illis, qui foris sunt.

9. Hoc praemisso, videamus, qui possunt indicere bellum, et quis est indicti belli effectus, et hoc videamus inter nos. Re­spondeo, quod quoddam est bellum, quod potest indici a quo­libet privato, ut pro defensione suae rei, vel pro recuperatione, incontinenti potest facere adunationem gentium, et pugnare cum aliis iuste: l. ut vim, supra, de iust. et iure [1. 3 D. I, 1], et l. 3 § eum igitur, supra, de vi et vi arm. et ibi notata [1. 3 § 9 D. XLIII, 16]. Item pro recuperatione rei tuae potes indicere bellum ex intervallo, si non est copia iudicis per quem tibi consulatur: l. nullus C. de iud. [1. xo Nulli C. III, 1] et supra, quod vi aut clam l. si alius § bellissime [1. 7 § 3 D. XLIII, 24] et l. ait praetor § si debitorem; supra, de his quae in frau. cre. [1. xo § 16 D. XLII, 8] et istud bellum licet sit licitum, tamen non est publicum, et ideo non dicuntui- proprie hostes invicem et

[10.] qui ibi capiuntur non efficiuntur capientium, quia re­quiritur, quod sit bellum publicum, ut hic dicitur in tex. et l. hostes, infra, de verb. sign. [I. 118 D. L, 16], licet homicidia et iniuriae quae ibi fiunt ex parte bellum inferentis licite, non puniantur; l. quoniam multa C. ad l. Jul. de vi [1. 6 C. IX, 12] et l, scientiam § qui cum aliter, supra, ad l. Aquil. [1. 45 § 4 D. IX, 2].

ii. Item potest indicere bellum licitum quilibet habens iurisdictionem pro exercitio suae iurisdictionis: l. qui restituere, supra, de rei vend. [1. 68 D. VI, 1] et l. non est singulis, infra, de reg. іи. [1. 176 D. L, 17] et supra, ne vis fiat ei, qui in pos. missus, l. si quis missus [1. 3 D. XLIII, 4]; et istud bellum licet sit iustum non est publicum eodem modo quo dicitur hic, et ideo quae ibi capiuntur, non efficiuntur capientium, nec capti efficiuntur servi, nisi super hoc esset facta aliqua lex ab jllo duce, vel praefecto vel Rege, qui illud bellum indiceret. Et

ita tenet Inno, extra de resti, spot., c. olim causam [c. ia X. 2, 13] et de iureiur. c. sicut ult. [c. 13 X. 2, 24].

12. Et per hoc dico, quod si Rector in ducatu, vel in Marchia indicit bellum alicui terrae, quod illa quae 'capiuntur, non efficiuntur capientium et capti non efficiuntur servi, nisi super hoc praecesserit constitutio vel sententia.

13. Hic tamen videtur, quod si quis est rebellis officiali, vel Rectori ecclesiae, sit rebellis toti ecclesiae, quae tenet locum Imperii in istis partibus; sed infra respondeo.

14. Tertio modo indicitur bellum publicum quando indi­citur a populo Romano vel ab Imperatore in quem translata est omnis iurisdictio populi Romani, ut hic, et l. hostes, infra, de verb. sig. [1.118 D. L, 16]. Item: quando aliquis indicit bel­lum Imperatori, ut hic, et d. 1. hostes. Et ideo puto, quod civi­tates Italiae, contra quas Imperator indixit bellum, ut contra civitatem Florentiae, et similes, sint vere hostes imperii, et capti efficiuntur servi, et res quae ibi capiuntur efficiuntur capientium, non intelligas capientium personas simpliciter, quia quandoque publicantur, ut dicam infra, eod., I. si quid bello [1. 28 D. XLIX, 15].

15. Circa praedicta quaero, quid si aliqua civitas vel terra resistit alicui officiali domini Imperatoris vel summi Pon­tificis in terris in quibus tenet imperium, an ex hoc dicantur hostes vere. Respondeo: quandoque quis rebellat officiali non propter officialem, sed propter Principem, et ideo quia non vult obedire principi, tunc principi videtur rebellare, et principi indi­cere bellum, et ita loquitur praeallegata constitutio Imp. Frede- rici, arg.: supra, de aqua piu. arc., I. penult [1. 25 D. XXXIX, 3]. Pro hoc facit optime quaedam Decretalis, extra., de off. deleg., c. si a subdelegato, libro VIй [c. 14 VI’ 1, 14], quae dicit, quod si appellatur a subdelegato, ex causa quae respicit personam subdelegantis, debet appellari ad primum ordinarium, sed si appellatur ex causa, quae respicit personam subdelegati, appel­latur ad ipsum subdelegantem. Sed si quis rebellaret rectori propter factum ipsius rectoris, quia eos male tractat, ut faciunt civitates Ducatus et Marchiae, et tunc non dicerentur hostes principis, vel summi Pontificis, sed ipsius rectoris. Et ita loquun­tur ea quae dicta, sunt.

16. Ulterius quaero, quid de istis bellis quae fiunt inter civitates et civitates, an dicantur in vicem hostes, ut sit locus iuri captivitatis et postliminii? Videtur quod non, et videtur

casus in I. si quis ingenuam in fine, supra, eod. [1. 21 D. XLIX, 15]; in contrarium videtur, quia cum quaelibet civi­tas per se hodie faciat populum liberum, videtur quod sunt iura captivitatis et postliminii, sicut quando est contentio inter po­pulum Romanum et Saracenos. Breviter, quando est contentio inter aliquas civitates, quae sunt sub uno domino, tunc inter eas non est locus iuri captivitatis, et postliminii, l. si quis in­genuam § fi., supra, eod. Quandoque est contentio inter duas civitates quae superiorem non recognoscunt, ut inter civitatem Florentiae et civitatem Pisanam, et pone, ut tollam omnem dubi­tationem, quod quaelibet istarum sit hostis Imperii, certe de iure gentium antiquis moribus introducto deberet esse ius cap­tivitatis et postliminij l. postliminium, in prin., supra, eod. [1. 19 D. XLIX, 15] et hic; sed secundum mores moderni temporis et consuetudinis antiquitus observatae inter Christianos, quantum ad personas hominum, non observamus iura captivitatis et post­liminii, nec venduntur, nec habentur servi captivi, sed quantum ad res, iura ista servamus, cui consuetudini est standum, l. post­liminium, in prine., supra, eod. Qualiter autem, et quo iure in­dicatur bellum contra Saracenos, dic per Innocent, extra, de voto, c. quod super his [c. 8X3, 34].

[Bartoli Opera, ed. Venetiis, 1615, tom. VI. fol. 214 v" — 2x5.]

[Для сравненія съ первой половиною комментаріевъ Бар­тола къ I. Hostes (num. 3—8) помѣщаю тутъ же любопытное разсужденіе Уберто Лампуняно на тему: „Всѣ ли хри­стіане подвластны Римской Имперіи". Оно составлено около 1385 г., но впервые опубликовано Доллинеромъ въ Savigny’s Zeitschrift ftir geschichtl. Rechtswissenschaft, Bd. II. Berlin, 1816. № VII. Einige Nachrichten tiber den Rechtsgelehrten Ubertus von Lampugnano (Th. Dolliner), S. 238—256. Объ Уберто Лампуняно см. также статью Гуго (Hugo, D. Ubertus aus Lampamiano etc.), помѣщенную въ томъ же журналѣ, Bd. I, Berlin, 18x5, № XV. S. 338—349; № ХѴПІ (NachtrSge), S. 435—427. Разсужденіе Уберто Лампуняно въ приводимой ниже части своей является дословнымъ почти пересказомъ комментарія Бартола къ I. Hostes, съ дополненіями, заимство­ванными изъ Глоссы къ Декрету Граціана (напр., сравненіе императора Византіи съ шахматнымъ королемъ), и съ нѣко-

торымъ приспособленіемъ къ обстоятельствамъ (напр., упо­минаніе Чехіи; диспутъ имѣлъ мѣсто въ Прагѣ). Интересно констатировать вліяніе, которое формулировка международ­ныхъ отношеній, данная Бартоломъ, оказала иа послѣдующія поколѣнія юристовъ.]

Ubei’ti deLampugnano, Disputatio: Vtrum omnes christiani subsunt Romano Imperio.

Questio disputatur ex terminis qui secuntur videlicet Vtrum omnes principes reges et populi quicunque christum colentes sunt de imperio romano, an vero dicamus, quod aliqui sint exempti ab Imperio romano priui- legio prescriptione uel quocunque modo alio. Circa quam questionem hic erit ordo nam primo arguam pro parte illa videlicet quod aliqui sint exempti ab Imperio romano aliquo ex modis predictis, 2° arguam pro parte illa videlicet quod omnes singuli principes reges et populi quicunqpe christum colentes sint de Imperio romano, 30 dicam quid juris mihi videtur Respondendo obi[ec]cionibus per me factis ten­dentibus contra determinationem meam.

W...............................................

Nunc venio ad descisionem huius questionis. Et pro vera questionis descisione est secundum [sciendum ?], quod duo sunt genera gentium princi­paliter, primum genus est populus romanus, 2«^ genus est populorum extra­neorum, ut uult textus in (2) /. non dubito ff. de captiuis et postliminio rever- sis, et circa hoc 2um dico, quod populi extranei (sunt) dicuuntur illi qui non fatentur Imperatorem romanum esse dominum to cius vniuersi, ut sunt greci, qui non credunt Imperatorem romanum esse Dominum vniuersalem, Sed dicunt Imperatorem constantinopolitanum esse dominum to cius mundi, quod est falsum quia Imperium mundi translatum est ad theotunicos, nam ipsi habent regnum mundi et ecclesie romane, et [ut ?] in canone (3) in die Deus Dist. V, et hinc patet, quod Imperium non est apud grecos, sed apud theotunicos, licet largo ibi appellatur Imperator in (4) c. solite de maj. et obed. sicud dicimus in ludo schacorum vbi Rex sechacerum [schaco- rum ?] dici tui’ rex ita Imperator gre eorum potest Imperator appellari. Ratio quia extra ecclesiam non est Imperium ut in (5) $ sed illud XXIIIL q. z. de quo est glossa in (6) c. venerabilem super verbo germanos de elect, per

licet largo nomine appelletur imperator, infra de mq/. et obed.' soldae, sicut et rex schacorum dicitur tex, quoniam extra eccle­siam non est imperium".

(4) c, б X. i, 33.

(6) Словами Sed illud начпнаеіея c» 17 Dist. XLV, словами Sed, et illud ~ c. 9 Causa XXVI. Q. 2. Другихъ каноновъ съ ука­занными начальными словами въ Декретѣ Граціана ие имѣется.

(6) с. 34 X. I, 6.

hoc, quia Imperium a solo Deo procedit et hinc oportet ipsum esse I

<< |
Источник: В.Э. Грабарь. РИМСКОЕ ПРАВО ВЪ ИСТОРІИ МЕЖДУНАРОДНО-ПРАВОВЫХЪ) УЧЕНІЙ. Элементы международнаго права въ трудахъ легистовъ XII - XIV вв..

Еще по теме Важнѣйшіе комментаріи и трактаты Бартола по вопросамъ международнаго права:

  1. Гуго Гроцій, говоря о писателяхъ, труды которыхъ оказали ему помощь при составленіи имъ своего из­вѣстнаго трактата „О правѣ войны и мира“, упоми­наетъ средневѣковыхъ толкователей римскаго права, — легистовъ, или цивилистовъ.
  2. Къ важнѣйшимъ источникамъ, формулировавшимъ правовыя начала литовскаго права, относятся, кромѣ Литовскаго Статута, также сеймовыя постановленія, извѣстныя первоначально подъ именемъ ухвалъ и уставъ, позже конституцій.
  3. Проф. Бершадскій совершенно основательно утверждаетъ, что въ текстѣ конституцій 1588 г. находится рядъ опредѣленій, прямо противоположныхъ опредѣленіямъ Литовскаго Статута, а между тѣмъ, такія опредѣленія удерживали въ Литвѣ силу и позже
  4. Историческія условія и явленія, содѣйствовавшія успѣху Московской централизаціи.—Владычество татаръ.—Вліяніе византійскихъ воззрѣній.—Личныя овойства и качества великихъ князей Московскихъ.—Содѣйствіе духовенства.—Содѣйствіе служилыхъ людей.—Содѣйствіе ЗЕМЩИНЫ.
  5. Соединеніе въ одномъ лицѣ права я отвѣтственности по обя­зательству *).
  6. § 15. Дальнѣйшія подраздѣленія публичнаго и частнаго права.
  7. Литературныя пособія въ дѣлѣ изученія исторіи русскаго права.
  8. Ходъ РАБОТЪ по прииѣненію положенія 1846 года къ Москвѣ и Одѳосѣ
  9. § 27. Дѣйствіенормъ права въ границахъ мѣста.
  10. Очѳркъ главнѣйшихъ направленій въ наукѣ исторіи русскаго права.
  11. Въ уставныхъ земскихъ грамотахъ Московскаго государства также всегда отмѣчается учаотіе въ судѣ добрыхъ людей или цѣловальниковъ.
  12. Значеніе эпохи Бартола въ исторіи международныхъ отношеній и права.
- Авторское право - Аграрное право - Адвокатура - Административное право - Административный процесс - Арбитражный процесс - Банковское право - Вещное право - Государство и право - Гражданский процесс - Гражданское право - Дипломатическое право - Договорное право - Жилищное право - Зарубежное право - Земельное право - Избирательное право - Инвестиционное право - Информационное право - Исполнительное производство - История - Конкурсное право - Конституционное право - Корпоративное право - Криминалистика - Криминология - Медицинское право - Международное право. Европейское право - Морское право - Муниципальное право - Налоговое право - Наследственное право - Нотариат - Обязательственное право - Оперативно-розыскная деятельность - Политология - Права человека - Право зарубежных стран - Право собственности - Право социального обеспечения - Правоведение - Правоохранительная деятельность - Предотвращение COVID-19 - Риторика - Семейное право - Судебная психиатрия - Судопроизводство - Таможенное право - Теория и история права и государства - Трудовое право - Уголовно-исполнительное право - Уголовное право - Уголовный процесс - Философия - Финансовое право - Хозяйственное право - Хозяйственный процесс - Экологическое право - Ювенальное право - Юридическая техника - Юридическая этика и правовая деонтология - Юридические лица -