<<
>>

Отрывки постглоссаторскихъ комментаріевъ

къ 1. Cunctos populos и L Omnes populi. [Къ стр. 172, прим. I.][197])

Petri a Bella Pertica, Repetitio L Cunctos populos x C, de Summa Trinitate et fide Catholica,

S u m m a r i u m.

Statutum non sui iudicis non ligat.

Haeretici de iure Ciuili sunt infames et n. 4.

Imperator sit ne mundi dominus ?

Haereticus an posSit alio in loco puniri, quam in quo haeresim docuit?

Reos criminum solere remitti ad locum delicti commissi. Statutum ciuitatis an et quando ligat extraneos? Extraneus qui ratione delicti sortitur forum alibi, quam in

sua ciuitate, an sit puniendus poena statuti, an vero poena lege communi comprehensa?

Consuetudo quae potius sit attendenda, cum super ne­gotio controverso alia est consuetudo in foro Actoris, alia in foro Rei, alia in foro Judicis ?

Testamentum factum secundum consuetudinem alicuius loci, an valeat, quantum ad bona sua in alio territo­rio, in quo talis consuetudo non admittitur?

Institutus in bonis existentibus in una Prouincia, an etiam succedet in bonis constitutis in alia Prouincia, de quibus nulla facta est mentio ?

Notabitis, dicit glossa, quod praeceptum Imperatoris non ligat, nisi subditos suos, hoc dicit lex ista, cunctos populos q. n. c. r. i. etc. ergo non statuit propter illos, quos non potest punire, et sic statutum n'on Judicis sui non ligat: nam extra territorium ius dicenti etc., W ff. de iurisdict. omnium iudic. I. extra [1. 20 D. I, i] et ff. de bon. auct. iudic. possid. I.

cum

unus § is qui [1. 12 § i D. XLII, 5] . . . . Ad legem istam oppo­nitur duobus medijs, lex ista dicit, cunctos populos, quos nostrae clementiae etc. Suppovit ergo, quod Imperator non regit totum populum: Contra, Imperator mundi totius dominus est, ergo omnes populi reguntur imperio: et sic opponitur ff.

ad l. Rho. de iactu l. deprecatio [1. 9 D. XIV, 3].

Praeterea lex dicit, quod Imperium de coelo processit, unde .. Impe­rator de iure cunctorum est dominus, et hoc dicit L deprecatio: tamen de facto multi sunt populi, qui Imperatorem non re­cognoscunt dominum, et ideo propter illos dixit, quos nostrae clementiae regit imperium, de facto.

duo Obtinent locum Dei in terris, Imperator et Papa.

Diceret aliquis quae est ratio sui dicti . . . Breuiter, quia sunt de iure sub Romano imperio, et de facto non reguntur, quia reputantur viles, ut non sint digni Legum laqueis inno­dari . . . Item alia ratione Imperator noluit comprehendere eos, qui non reguntur: nam licet posset omnes cohercere, tamen quia illi, qui non recognoscunt Imperatorem dominum, non seruarent statutum, ne ex errore uno sequatur alius error ... ne statuta sua reputarentur frustratoria et delusoria, quod esse non debet. Ideo Imperator talibus noluit statutum suum extendi. . .

[Petri a Bella Pertica Commentaria in Cod. Leges, ed. Viti Polanti, Franco- furti, MDLXXI, in f", pag. 7—8.]

B.

Cyni Pistoriensis ad eand. 1. Cunctos populos Commentarii. Summarium.

x. Imperium constitutum fuit a Deo.

3. Statutum, an liget extraneos circa delicta,

4. Statutum an, et quando liget forenses circa contractus.

Statutum si sit Bononiae quod decem testes adsint in testa­mento : modo Titius habens bona Boponiae, condit testamentum coram septem testibus Florentiae, ubi seruatur ius commune: an tale testamentum valeat quo ad bona existentia Bononiae, et n® 6,

Haereticus an debeat puniri in loco, vbi capitur, vel in loco patrimonij.

8. Haereticus an, et quando debeat morte plecti.

... In prima parte not. quod Imperator non intendit ligare nisi subiectos: subiectos sibi saltem de facto . . . Primo opp. hic in principio, videtur innui quod Imperator non regit totum populum: ut colligitur ex litera ista, quos etc. sed lex dicit quod Imperator est totius mundi dominus: vt ff. ad leg. rho.

de iadu. I. deprecatio [1. 9 D. XIV, 2].

Praeterea lege cauetur quod Deus de Coelo constituit im­perium : vt in Auten. de fid. instru. in prin. [Nov. LXXIII, pr. § 1], et a Deo procedit imperium et sacerdotium: ‘vt in Auten. qwnno. opor. episco. circa prin. [Nov. VI,- pr.], et Deus est do­minus omnium: ergo temporaliter sub imperio omnes populi, omnesque Reges sunt: sicut sub Papa sunt spiritualiter: ergo contra. R[espondeo]: litera ista „quos" potest sumi duobus mo­dis. uno modo implicatiue: sicut ff. de iusti. et iure. I. omnes populi qui etc. [1. 9 D. I, 1] et infra de legi, et consti. I. leges sacratissimae [1. 9 C. I, 14]. . . et sic isto modo concordant prae­dicta iura. ' Secundo modo sumitur restrictiue, vt infra fami, ercis. I. vlt. [1. 26 C. III, 36] et ff. ad Trebel. I. omnibus duitatibus [1. 28 (27) D. XXXVI, x] et secundum hoc respon. quod Imperator totius mundi, de iure, dominus est: sed de facto sunt aliqui qui resistunt: propter quod ponit hic istam literam restrictiuam: et hoc facit duabus rationibus: prima ne suae leges apud illos sint illusoriae: quod esse non debet. . et sic ex vno errore seque­retur alius ... Secunda ratio est: quia illi qui non recognos­cunt Imperatorem suum dominum, reputantur viles, et indigni laqueis suae legis innodari . . . Vnde alias dicitur quod Graeci uoluerunt tradere leges Romanis, nisi essent digni legibus . . .

[пищ. 3.] Restat modo quaerere, nos habemus hic vnam glos, quae fuit additio, quae incipit, argu. quod si Bononiensis etc. Ista glos, hic posita est, propter istud verbum, quos nos­trae etc. propter quod verbum videamus quomodo, et quando

statuta ligent forensem: et hoc declarabitur per vnam quaestio­nem, quam formo hic in primis...............................

[Cyni Pistoriensis, Super Codice et Digesto Veteri Lectura. Lug­duni, 1547, in P, fol. 3.]

C.

Bartoli a Saxoferrato ad eand. 1. Cunctos populos Com­mentarii.

.... primo hic dicitur, cunctos populos quos, etc. hic innuit, quod quidam sunt populi, qui non sunt sub Imperio..

. Sed alibi dicitur, quod Imperator est dominus totius mundi, ut l,' deprecatio ff. ad l. Rho. de гас. [1. 9 D. ХГѴ, 2]. Igitur male dicitur hic.

[1.] Pro solutione huius contrarii oportet nos scire de na­tura huius relativi.... Nun cad propositum, aut verbum „regit" hic positum intelligitur prout iure est, tunc de iure regit omnes populos, et sic relativum ponituv declarative, quos, s. omnes. Et hoc puto fuisse de mente Imperatoris. Aut vis intelligere prout est de facto, et tunc, quia quidam de facto non obediunt, et sic talis qualitas non competit omnibus de genere, tunc rela­tivum ponitur restrictive, [2.] Et hoc secundo modo intelligit hic Cy[nus] per duas rationes. Primo ne leges sint apud eos ludibrio, quod esse non debet, l. si praetor, de іи. [1. 75 D. V, x] et l. fi. ne quid in loco pubi. [1. 7 D. XLIII, 8]. Secunda ratio est, quia non sunt digni legum laqueis innodari, ut infra, de adult. I. [quae] adulterium [1. 28 C. IX, 9]. hoc non multum placet, quia sequeretur, quod leges imperiales non ligarent Florentinos, et alios, qui non obediunt Principi de facto.

[13.] Nunc veniamus ad gl. quae dicit, quod si bonon. etc. cuius occasione videnda sunt duo, et primo utrum statutum por­rigatur extra territorium ad non subditos, secundo utrum effec­tus statuti porrigat extra territorium statuentium. Et primo quaero, quid de contractibus..........................

[Bartoli Commentaria, ed. Venetiis, 1615, in P. Tom. VII. fol. 3 v° et seqq.]

D.

[Къ стр. 174, прим, i.]

Raynerii de Foriiuio Repetitio super 1. Omnes populi.

Summarium,

i* Populus cuiuslibet ciuitatis potest uti iure proprio speciali, et iuregentium communi omnium hominum.

4. Padua et aliae ciuitates existentes in Italia dicuntur esse

pars populi Romani et ideo non possunt iura condere contra Imperatorem.

5. Statuta quotidie fiunt per ciuitates contra legem Impera­

toris, quod de iure fieri non potest.

9. Ciuitates, et earum- populi possunt condere iura, quae

communiter statuta appellamus.

14. Uniuersitas an quaelibet possit sibi constituere ius pro­prium, et ciuile.

20. Princeps an possit concedere populis potestatem legis condendae in praeiudicium suorum successorum.

2x. Imperator habet frena populorum in manu, et potest eo­rum statuta una 1. leuissima reuocare.

22. Constitutio specialis, an possit fieri per populum, et an lex

specialis possit tollere generalem.

23. Statuta qui possint facere, et an omnis populus possit illa

facere sine authoritate superioris.

24. Populus quando habet omnem iurisdictionem potest facere

statuta sine authoritate principis.

53. An ciuitas uel populus possit facere statuta super iam dispositis a iure communi.

70. Statuta an ligent forenses, minores, clericos et ciues extra

territorium existentes.

71. In delictis, an sit attendenda poena loci delicti, an alterius,

puta domicilij.

80. In delictis et poenis si primum statutum disponat plus, aliud minus, quod istorum erit attehdendum.

86. Statuta an recipiant interpretationem restrictiuam, an non.

92. Statuta an recipiant interpretationem extensiuam.

Hunc ordinem seruabo: quia primo declarabo rubricam, ut in glo. secundo diuidam legem in partes. Tertio eam summabo. Quarto' ponam casum in terminis et literam exponam. Quinto not. colligam. Sexto ueniam ad materiam nostrae legis, et eam expediam opponendo, et quaerendo, nihil de contingentibus imittendo.

[3.] „nam quod quisque populus", dic: subditus Romano im­perio, non alius, arg. C. de sum. Tri. I.1 et quod ibi dixi, et patet hic in glo. „sed quomodo" etc. Secundum quod unusquisque po­pulus Triuixinus et similes possunt leges municipales, et statuta condere contra nostrum ius ciuile; et secundum hoc nullus utetur nostro iure ciuili, unde erit pro nihilo ius nostrum, quod tamen non est concedendum. Et ideo dic, quod populus bene potest ius muni­cipale et civile condere. Sed caue tibi ne erres, prout glossa erra- uit: nec sumas pro populo partem populi: sed populus romanus est populus sub quo comprehenduntur omnes subditi imperio romano.- Et populus barbarus est populus sub quo, et alij simi­les, qui non sunt subiecti romano imperio, et isti possunt legem condere.

Item loquitur hic de nostro iure ciuilo.- Quod ergo dicit: „omnes populi", expone: ut romanus, barbarus et similes,' qui non sunt subiecti romano imperio. Nam isti populi partim suo proprio, s. iure ciuili: et partim iure communi omnium ho­minum, s. iuregentium . . . utuntur.

[4.] Et quod dicit quisque populus, ita quod non pars po­puli ; nam Padua et aliae ciuitates sunt pars populi romani: nec possunt iura condere contra imperatorem . . . Ipsius ciuitatis etc. accipe, ut Romana, Babylonia, et similes, quae non sunt subiectae romano imperio. Communis tamen error est in con­trarium et ita seruatur, quod quotidie fiunt statuta in ciuitatibus contra legem imperatoris; quod non credo posse fieri.

[5.] nam sicut par in parem non habet imperium: nec po­test contra eum legem dicere: ita multo minus minor in maio­rem et subditus in dominum, ut infra de arbi. I. nam magistratus [1. 4 D. IV, 8] secundum Ja. de Are. et male. Nec obstat haec ratio, quod subditi imperatoris hoc faciunt authoritate imperatoris eis per hanc legem concessa: ergo sunt licita; ar. C. de legi. I. fi. in ft. [1.12 § 5 C. I, 14] et de vete. iu. enucl. I. 1 § [haec} omnia [1. x § 14 C. I, 17] • et intellectus Ja. de Are. non est bonus in lege ista, quia loquitur de populis, qui utuntur legibus, quod intelligitur Romanorum etc. . . et sic non potest intelligi de populis non subditis romano imperio . . .

[9.] dicit glossa quod quidam sunt homines ciuiles, de quibus loquitur contrarium, quidam uero siluestres: de quibus loquitur haec lex . . . Quidam hoc impugnant: quia tales homines non faciunt populum. Ergo de his non loquitur haec lex, quae facit mentionem de populo, quae opinio nil ualet: quia faciunt popu­lum sjluestrem, sicut homines ciuiles populum ciuilem et ita

communiter fertur peritioribus, quorum atithoritatem sequi de­bemus . . .

[12.] nota videlicet, quod solus imperator facit ius, et nullus alius solus . . . dico quod iusgentium potest appellari ius naturale secundum unum significatum . . . proprie tamen appellatur ius­gentium naturali ratione hominum inductum . . .

[21.] sed tamen ipse [sc. imperator} habet frenum in manu: nam potest legem istam et- populorum statuta una lege lenis­sima reuocare ... et sic non derogatur imperio nec imperatoriae potestati directo uel per obliquum, et sic cessant contraria, et hoc est, quod dicitur: Roma caput mundi terrae orbis frena rotundi...

[53.] Deinde quaeritur an super his, quae sunt disposita a iure communi possint fieri statuta? videtur, quod sic ... Circa hoc dic, quod quandoque lex resistit statuto prohibendo ne fiat, ar. et tunc non ualet d. I. eos, quia tunc cessat concessio prin­cipis per hanc legem permissa ... Quandoque lex non resistit statuto, tunc quaedam glossa uidetur dare talem doctrinam, nam quia contra tale ius potest ueniri per pactum, et poterit ueniri per statutum, aut non per pactum, tunc nec per statutum, ut no. C. de deer. super immu. in rub. lib. X [C. X, 37]. Aliae glossae uidentur damnare dictam aequiparationem pacti et sta­tuti : infra de reg. іи. I. nec ex praetorio [L 27 D. L, 17].

[70.J . . . Circa primum uidelicet circa forenses quaerit Ja. de Are. quod si aliquis Bononiensis conueniatur Mutinae ex con­tractu, an debebit secundum statuta Mutinae uel Bononiae iudi- cari, in hac quaestione distinguit secundum Odofredum et multos alios, uidelicet, quia Aut statutum pertinet ad ordinationem causae . . et tunc secundum statuta Mutinae ubi iudicium agita­tur ., Aut statutum pertinet ad litem decidendam: et tunc se­cundum statuta Bononiae, ubi fuit contractum...

[Ex Alberici de Rosate Commen­tariis in primam partem • ff. veteris, fol. 15 — 22 v0.]

E.

[Къ.стр. 177 пРИм. i.]

Joannis Fabri ad eand. 1. Cunctos populos Commentarii.

Cunctos populos quos. Supponit ergo hic, quod nott omnes populos regit imperator: et satis patet, quia impe­

rium habet limites: l. i C. de officio praefecti praetorio Africae i, 2j; C. de fundis limitotrophis ii, 60 (per totum); l. 4 C. de commerciis et mercatoribus 4, 63; l. 2 C. de eunuchis 4, 42; c. 1 libri feudorum II tit. 33. Et clare patet c. 2 in Clem. de sen­tentia et re iudicata 2, 11. Sed opponitur, quod imperator est dominus totius mundi: l. g ‘Ad legem Rhodiam de iactu X4, 2; l. 3 C. de quadriennii praescriptione q, 37. Et imperium pro­cessit a deo, ut praeesset in temporalibus: in pr. Nov. quomodo oport. episc. 6 (coli, i tit. 6); c. 1 Nov. 33 de instru. Et omnes principes ei subsunt: c. 41 C. VII qu. 1 (in apibus). Et omnes nationes: c. 33 C. XIqu. 1. Et omnes provinciae: c. 22 D. LXIII. Et omnia sunt in potestate imperatoris: c. x D. 8.; c. 21 C. 23 qu. 8.

Solutio: quidam dicunt quod hoc pronomine „quos" poni­tur hic demonstrative et multiplicative, „cuntos quos", et sic dicunt, quod omnes regit. Sic sumitur l. p de iustitia et iure 1,1; l. q de legibus i, 3 ; l. 82 de iudiciis 3> Sed tunc obstat con­cordia allegatorum. Alii dicunt, quod non regit omnes de facto, sed de iure debet omnes regere, non tamen vult leges suas ex­tendi ad illos, qui de facto non oboediunt, ut hic sed et his obstat dictum c. pastoralis (c. 2 in Clem, de sent, et re iudic. 2, u) ubi patet, quod terra ecclesiae non est subdita de iure.

Sed potest responderi, quod sit speciale in terra ecclesiae, quae a deo processit in maiori potestate quam imperium: c. 6 X. de maioritate et oboedientia 1, 33, et antea fuit fundata in populo Israelitico quam imperium apud gentes, ut plene notat Innocentius de foro competenti c. 13. Videtur ergo secundum hoc, quod omnes subsunt de iure Romano imperio. Et hoc etiam probatur, quia certum est tam per iura allegata quam per scripturas et chronicas, quod quandoque subiecti fuerunt, ut patet I. final. C. de officio praefecti praetor. Africae 1, 2q et nota pr. libri feudorum II tit. 33. Si ergo aliqui dicant se exemptos esse, oportet, quod hoc sit aut ex praescriptione, et hoc non est possibile de iure: l. 6 C. de praescriptione XXX vel XL annor, q, 39; c. 16 X. de praescriptionib. 2, 26. Aut conces­sione, ratione adhuc concessio non ligaret successorem, ut l. 4

C. de legibus i, 14. Et notat plene in pr. Nov. 6 quomodo episcopi coli, i tit. 6. Nam cum imperator sit administrator, non videtur, quod tantum possit imperio detrahere: l, 1 § 1 de officio procuratoris Caesaris vel rationalis 1, 19. Et hoc tenet Hostiensis in dubietate in c. 13 X. qui fil. sint, legit. 4, iq. Sed Innocentius ibi contra, cuius opinio videtur vera,. Unde

forte quantum ad exemptionem, praescriptio non prodesset. Nihilominus consuetudo posset prodesse, quae sine dubio est introducta ex tanto temporis cursu cum actibus frequentibus quae dat iurisdistionem, ut scripsi l. 2 C. de emancipationibus liberorum 8, 48. Et ad hoc facit l. 14 de iniuriis 47, 10 iuncta I. final, de usucapionibus 41, 3. Populus enim ad quem iure communi spectat electio et creatio principis, potuit dare ius re­gibus, quos creavit: § 6 J. de iure naturali et gentium 1, 2 cum l. 2 § 2 § ii de origine iuris 1, 2; l. 2 § nihilominus C. de veteri iure enucledndo i, 17. Et licite se exemerunt a potes­tate Romanorum, quae violenter fuit per Julium Caesarem usur­pata, ut patet per chronicas. Nam licitum est cuilibet recupe­rare ius suum auctoritate propria, quando per superiorem non potest, ut scripsi l. i C. unde vi 8,4. Unde quamvis imperium fuit a deo institutum permissive, populus tamen fuit auctor et dispositor per leges praedictas et notam in auth. pr. Nov. 6 quomodo oport. epis. coli. 1 tit. 6. Cum enim in dei operibus nihil sit irrationabile, nihil malum, si imperatores fuissent dei dispositione instituti et non per violentiam usurpassent, nec tot mali, tot insipientes praefuissent bonis et sapientibus^ quot scrip­turae attestantur praefuisse et sanctos et sapientes trucidasse. Restat ergo non subesse vel de iure vel .de facto. Et quidquid sit, apparet in illis qui resistunt de facto, magnanimitas, in im­peratoribus impotentia vel pusillanimitas, qui tantis temporibus ad subiectionem eos reducere non valuerunt nec ius suum recuperare.

Fateor tamen, quod imperator fundatus erat olim de iure communi in omni orbe. Hodie vero cum divisum sit imperium dei permissione, ut notatur з l. 1 C. de studiis liberalibus urbis Romae 11, 19 et alii reges et principes per populos constituti, ad quos pertinet constitutio per praedicta et per consequens destitutio: l. i C. de officio praefecti vigilum 1, 43 ; c. 12 X. et infra. Licet, de haeret, p, 7; c. 8 X. de statu monach. 3, 33; X. de cap. monach. 3, 37; nec crederem imperatorem fundatum esse de iure communi extra metas suas, infra quas ei oboeditur, quamvis Hostiensis contra; c. 10 X. de officio archidiac. 1, 23, qui dicit, quod imperator est fundatus de iure communi, et nul­lus rex alius vel baro; immo nec persona aliqua ecclesiastica, nisi papa vel episcopus, ut ibi plene notatur, Sed tu potes di­cere, quod quilibet qui habet territorium limitatum ab antiquo, sit fundatus de iure communi infra metas eiusdem, ad exercen­dum in qualibet parte ius, quod in toto universali exercet:

I. 239 § 8 de verbor. significatione fio, 16; I. 30 ad municipalem 30, i; I. 4 § 1 de censibus 30,13; 1.3 de tutorib. et curator. 26,3;

I. 33 C. de decurionibus 10, 32; c. 13 X. de praescript. 2, 26.

Immo secundum Speculum omnia censentur teneri a do­mino territorii pro quo $ fin. in libri feudorum 1, 3 et videtur quasi expressum c. 1 D. 8.

Sed de papa non est dubium, quin sit superior omnibus et in temporalibus et in spiritualibus, ut plene probat Hosti­ensis in dicto cap. 13 X. qui fil. sini legit. 4,13 (verbum „pau- lus") et idem Innocentius dicto cap. 'super verbo „non re­cognoscit" (c. 13 X 4, 13). Quod aliter probari potest. Nam cum papa sit vicarius domini, cuius est plenitudo rerum et qui est princeps principum et rex regum secundum apostulum in principio et cui data est omnis potestas, Matthaei VII, ridiculo­sum esset dicere quin in omnibus temporalibus haberet superio- ritatem et potestatem: c. 24 C. XII qu. 1, cum omnis iurisdictio in vicarium transeat: c. 1 X. de officio 1, 29; l. 1 C. de officio eius qui vicem 1, 30. Nusquam enim reperitur, quod dominus concedendo potestatem Petro restrinxit ad spiritualia. Nullus enim negare potest, quin Jesus haberet omnimodam superiori- tatem, si exercere vellet, cum sit creator et sic dominus: $ 23

J. de rerum divisione 2, 1... .

Credo tamen, quod, quamvis leges non ligent non sub­ditos, quod per eas debeant iudicare. Nam ecclesiam non ligant: c. 3 X. de constit. i, 2; c. i. D. X, et tamen debent in negotiis ecclesiasticis per eas iudicare, si canones non repugnent: c. 1 X. de iur amento calumniae 2, 3; c. 2 X. de causa possess, et propr. 2,12; c. i X. novi operis .nuntiat. 3, 32; initio Nov. 6 quomodo oport. episc. Quae autem leges ligent ecclesiam vel quas admittat, notat plene Hostiensis c. final. X. de solution. 3, 23, ubi con­cludit, quod leges imperatoris favorabiles admittit, alias aliorum principum non quantumcumque favorabiles. Dic ut ibi. — Et est argumentum, quod statuta non ligent non subditos, item nec consuetudines. Super quo dic, quod aut quaeritur, utrum extra­neus ligetur delinquendo aut contrahendo aut alias ....

[Joannis Fabri Burdigalensis,’ Super Codice compendiosum ac enucleatis­simum opus breviarium nuncu­patum. — В 0 e h m ’s Zeitschrift f. Internat. Privat- und Strafrecht, Bd. IX, 1899, S. 31—36.]

Ж V.

<< | >>
Источник: В.Э. Грабарь. РИМСКОЕ ПРАВО ВЪ ИСТОРІИ МЕЖДУНАРОДНО-ПРАВОВЫХЪ) УЧЕНІЙ. Элементы международнаго права въ трудахъ легистовъ XII - XIV вв..

Еще по теме Отрывки постглоссаторскихъ комментаріевъ:

  1. Приложенія.
  2. Международное право въ трудахъ Бартола и современныхъ ему постглоссаторовъ.
  3. Отрывки постглоссаторскихъ комментаріевъ
- Авторское право - Аграрное право - Адвокатура - Административное право - Административный процесс - Арбитражный процесс - Банковское право - Вещное право - Государство и право - Гражданский процесс - Гражданское право - Дипломатическое право - Договорное право - Жилищное право - Зарубежное право - Земельное право - Избирательное право - Инвестиционное право - Информационное право - Исполнительное производство - История - Конкурсное право - Конституционное право - Корпоративное право - Криминалистика - Криминология - Медицинское право - Международное право. Европейское право - Морское право - Муниципальное право - Налоговое право - Наследственное право - Нотариат - Обязательственное право - Оперативно-розыскная деятельность - Политология - Права человека - Право зарубежных стран - Право собственности - Право социального обеспечения - Правоведение - Правоохранительная деятельность - Предотвращение COVID-19 - Семейное право - Судебная психиатрия - Судопроизводство - Таможенное право - Теория и история права и государства - Трудовое право - Уголовно-исполнительное право - Уголовное право - Уголовный процесс - Философия - Финансовое право - Хозяйственное право - Хозяйственный процесс - Экологическое право - Ювенальное право - Юридическая техника - Юридические лица -