<<
>>

Приложенія

I.

[Къ стр. 92, примѣч. I.]

Azonis

Summa in VIII librum Codicis, Rubr. De postliminio et redemptis ab hostibus.

Summarium.

1. Postliminium quid sit et unde dicatur.

2. Postliminii ius quando competat,

3. Hostes qui dicantur.

4. Postliminii species duae.

5. Postliminium qui revertentes habeant, et num, 7.

6. Reversus ab hostibus quis dicatur.

8. Postliminii ius in quibus rebus prosit.

9, Postliminium quae res habeant

10, Redemptus ab hostibus habet ius postliminii.

11. Redemptionis pretium restituendum esse redimenti prius­

quam redemptus restituatur in pristinum statum,

Sicut per ingratitudinem restituitur patria potestas, ita et per postliminium: et ideo ea occasione tractat non tantum de filiis, sed de servis et liberis hominibus captis: et quia hi redi­muntur quandoque, supponit etiam de redemptis ab hostibus. Videndum est ergo quid sit postliminium, et unde dicatur.

i. Est autem postliminium ius amissae rei recuperandae ab extraneo, et in statum pristinum restituendae, inter nos et liberos populos regesque moribus constitutum, ut j}. eodem l. postliminium est ius. Dicitur autem a limine et post: quia captus ab hostibus et ultra limina nostri imperii deductus, post intra limina reducatur vel revertatur. Nam limina sicut in domibus finem quendam faciunt, ita et imperii limen esse veteres volue­runt: dicitur ergo postliminium, quia postea ad idem limen re­vertebatur, quod amiserat.

240

2. Quando competat? et quidem quandoque in pace, quandoque in bello. In pace, ut si cum gente aliqua amicitiam, vel hospitium, vel foedus amicitiae causa factum non habemus. Hi hostes quidem non sunt. Quod autem ex nostro ad eos pervenerit, eorum fit. Et idem econtrario in bello: cum hi, qui nobis hostes sunt, aliquid ex nostris bonis caeperunt, vel aliquem de nostris: et idem econverso, ut ff.

eodem, l. postliminii ius competit.

3. Sunt autem hostes, quibus populus Romanus, vel do­minus Imperator publice bellum indixit: caeteri praedones, vel latrones appellantur, ut ff. eodem, l. hostes. Inter nos autem, et foederatos non est postliminium, id est, cum quibus fecimus treugas, ut ff. eodem, l. non dubito et l. postliminium est.

4. Sunt autem duae species postliminii, id est ut rever­tamur, vel aliquem seu aliqua recipiamus.

5. Et de prima videndum, qui revertentes habeant post­liminium? et regulare est, ut et quilibet revertens habeat post­liminium: sive sit liber vel servus: masculus vel foemina, pu­gnare potens vel non potens, ut ff. eodem, l. postliminium est, § ultimo, sed fallit in libero transfuga, servi enim factum non nocet domino .... Item fallit superior regula in his, qui armis victi hostibus se dediderunt, ut ff. eodem, l. postliminio carent. Item fallit in eo, qui hostibus deditus est, ut esset eorum ser­vus: forte quia legatum hostium pulsavit, nec ipsi receperunt eum, ut ff. eodem, l. eos, § an qui et de legationibus, l. ultima.

6. Reverti autem quis videtur, si ad amicos nostros per­veniat, vel intra praesidia nostra esse ceperit, vel vi, vel fallacia. Nam et si iuraverit se rediturum, si tamen animum redeundi non habeat, datur ei postliminium. Si autem habeat animum revertendi, non videtur reversus: nec enim satis est corpore quem rediisse, si mente est alienus.

7. Item captus, qui victis hostibus recuperatur, reversus postliminio videtur, ut ff. eodem, l. postliminii ius, § tunc et § ultimo, et haec nihil in liberis. Nam servus etsi ea mente revertatur, ut redeat ad hostes, dominus tamen habet in eum postliminium, ut ff. eod., I. in bello, § manumittendo.

8. In quibus prodest postliminium? et quidem in omnibus, quae mihi competebant, vel mea erant, sive sint res meae, vel iura mea amissa praescriptione, vel usucapione: nam et fingor non fuisse captus. Si autem amissa sunt: subvenitur mihi per in integrum restitutionem ....

241

9- Nunc de secunda specie, quae res habent postliminium? et quidem immobilia, ut ff.

eodem, I. si captivus, § expulsis. Item mobilia, quae tamen sine dedecore non amittuntur: sed et naves piscatoriae, vel alias ad voluptatem, non ad usum belli paratae, carent postliminio, ut ff. eodem, l. navibus et l. item. Filii autem concepti ante captivitatem matris, postliminium habent, ut ff. qui. ex cau. ma. in inte. resti., I. ab hostibus, secus si post, nisi re­deat cum utroque parente: si cum matre tantum, pro spurio reputatur, et liber est: si cum patre tantum, idem puto, ut ff. eo., I. divus et infra, eodem, l. i. et ita filius sine matre erit adoptatus: non tamen hunc legitimum dico.

xo. Nunc de redemptis ab hostibus. Est autem hoc tena­citer observandum, ut omnis redemptus habeat postliminium, ut haberet reversus sine redemptione; nec enim redemptio ius postliminii mutat, ut ff. de capti, et postli. revers., I. si captivus, § ulti. Nam et redempta parit ingenuum, et alteri succedit, et alius ei, ut infra, eod., I. praeses pro et l. commercio et l. si is qui. Nec obstat quod dicitur infra, eod., I. liber captus, statim enim habet postliminium, praeterquam in vinculo pignoris, quo tenetur: ut ergo per omnia pristinum statum recipiat, necesse est solvi pecuniam redemptionis ....

[Summa Azonis, Locuples Juris civilis thesaurus . . . studio D. Henrici Draesii . . . Basileae, per Joannem Hervagium. Anno MDLXIII, in. f°, coi. 897 — 899.]

16

[Къ стр. 134, примѣч. 2.]

Записка

о правахъ Эдуарда ПІ на французскій престолъ.

[Въ публикуемомъ документѣ наибольшій интересъ пред­ставляетъ та его часть, которая даетъ притязаніямъ Эдуарда III юридическое обоснованіе, подкрѣпляя ихъ ссылками на источ­ники общаго права — римскаго (со включеніемъ феодальнаго) и каноническаго. Эта часть, несомнѣнно, составлена опытнымъ юристомъ постглоссаторской школы. Она рѣзко выдѣляется, такъ какъ вся испещрена ссылками. Между тѣмъ въ изданіи, которое далъ Kervyn de Lettenhove (см.

примѣч. 2 на стр. 134), всѣ эти характерныя ссылки отсутствуютъ. Изда­тель не могъ въ нихъ разобраться и рѣшилъ совсѣмъ опу­стить ихъ: „Nous avons supprime un grand nombre de renvois assez obscurs aux textes et aux glOses". Неумѣнье справиться съ ссылками повело къ неточностямъ (напр., ссылка „І. i § Ju­lianus ait" принята издателемъ за текстъ и передана „sic Justi­nianus ait"), а иногда и къ пропускамъ, когда ссылки до того перемѣшаны съ текстомъ, что выдѣлить послѣдній предста­вляется невозможнымъ. Встрѣчаются И палеографическіе не­досмотры, объясняющіеся неразборчивостью рукописи, напи­санной со множествомъ условныхъ знаковъ (напр., издатель передаетъ знакъ, выражающій „consequens", словами „honorem intellige").

Предлагаемый здѣсь текстъ снятъ съ рукописи Британ­скаго Музея (Cotton, Cleop., E. II.) и свѣренъ съ копіей, находящейся въ Парижской Націон. Библіотекѣ (Moreau, № 699). Два мѣста въ ссылкахъ мнѣ не удалось установить; я

отмѣтилъ ихъ многоточіемъ. Нѣкоторыя слова прочтены по догадкѣ; при нихъ стоитъ знакъ вопроса. Правописаніе рукописи по возможности сохранено. Разстановка знаковъ препинанія, выдѣленіе курсивомъ ссылокъ, распредѣленіе про­писныхъ буквъ сдѣланы независимо, съ цѣлью облегчить чте­ніе документа. Вставки отмѣчены прямыми скобками [], въ круглыя же скобки () помѣщены слова рукописи.

Запискѣ предпослано фактическое изложеніе обстоя­тельствъ дѣла. Эта часть документа мною не свѣрена по рукописи и перепечатана прямо съ изданія Kervyn de Letten­hove. Перепечатка выдѣлена мелкимъ шрифтомъ.]

Constat quod ex facto jus oritur. Factum igitur ad declarandum jus super quo dominus Edwardus rex Angliae fundat intentionem suam contra dominum Philippum de Valesio pro rege Ffranciae se gerentem, petendo ab eo regnum Ffranciae, sic se habet.

Certo certius est quod Serenissimus princeps dominus Karolus, nuper Dei gratia ultimus rex Ffranciae, et pro vero rege Ffranciae publice habitus et indubie reputatus, decessit nullo filio masculo de corpore suo legitime procreato relicto superstite vel concepto, et quod inter cognatos ejusdem domini Karoli regis defuncti qualitercumque computandos proximior ipsius domini Karoli cognatus ad sibi succedendum in universum jus regium tempore suae mortis habilis fuit et est dominus Edwardus rex Angliae supradictus, qui fuit filius dominae Isabellae reginae angliae sororis ex utroque parente ejusdem domini Karoli, de ipsa, constante legitimo matrimonio, procrea­tus, sicque idem dominus Edwardus rex Angliae praedictum dominum Karolum Ffranciae regem avunculum suum in secundo gradu consangui­nitatis, pro ut fuit et est notorium, attingebat, et quod praedictus dominus Philippus de Valesio qui fuit filius domini Karoli de Valesio patrui prae­dicti domini Karoli, regis Ffranciae, ut praefertur, ultimi, in tertio consan­guinitatis gradu ipsum dominum Karolum regem defunctum mortis suae tempore attingebat. Ex quibus clare liquet quod dictum regnum Ffranciae per mortem praedicti domini regis avunculi sui ad ipsum regem Angliae tanquam ad cognatum suum proximum ad sibi succedendum habilem fuit et est, praedicto domino Philippo de Valesio tanquam remotiore in grado prorsus excluso, legitime devolutum. Cum apertissimi juris sit quod co­gnationis et agnationis differentia, quantum ad successiones legitimas per­tinet, est penitus vacuata contra fundamentum et intentionem dicti domini regis Angliae per consilium Ffranciae, dumtaxat fuerat allegatum quod prae­dictus dominus Edwardus rex angliae fecit homagium domino Philippo de Valesio supradicto et quod idem dominus Philippus habet penes se litte­ras sigillo domini regis Angliae communitas, inter cetera, prout dictum fuerat, continentes quod idem dominus rex Angliae fecit sibi homagium ligium et fidelitatem promittebat, cui quidem oppositioni statim fuit pei' consilium praedicti domini regis Angliae sic responsum quod rerum in hac parte gestarum veritate patefacta, oppositiones hujus obesse non pote­rant, neque poterunt quovismodo.

Primo quia ante omnem factionem homagii praefatus dominus rex angliae mandavit et fecit vice sua et suo nomine per unum juris peritum ad hoc electum coram personis autenticis publice protestari quod sponte non faceret homagium aliquod domino Philippo de Valesio supradicto, et quod, si facturus foret aliquod, hoc dumtaxat faceret propter metum gravissimi periculi comminati per notas evidentias eo tempore imminen­tes, et de hoc sunt publica instrumenta.

Secundo quod in factione homagii protestatum fuit pro parte sua quod non aliter faceret homagium nisi salvis suis juribus sibi competen­tibus quibus cumque.

Tertio quia in ipsa protestatione homagii actum fuit expresse et pro parte sua publice protestatum quod pro toto ducatu Aquitaniae re­cuperando et non aliter faceret homagium qualemcumque, quae quidem protestatio palam audita fuerat et recepta: dictum vero ducatum prae­dictus dominus Philippus sibi restituere nunquam postmodum voluit, licet hoc faciendum pluries fuisset postmodum congruis locis et temporibus instantissime requisitus.

quarto quia homagium hujus dumtaxat fiebat secundum formas pa­cum inter antecessores Ffranciae et angliae reges initarum et formatarum, quae quidem paces multas conditiones in favorem praedecessorum ipsius regis Angliae, sui ipsius et successorum suorum oppositas, non absque culpis eorum de parte Ffranciae defectas continebant, et sic constat quod praedictus rex Angliae ad observationem talis homagii non simplicis sed conditionibus modificati, post defectum conditionum adjectarum, nullatenus est astrictus.

quinto quia dominus rex Angliae praedictus notorie fuit minoris aeta­tis quum horhagium faciebat, et sic contra laesionem in hac parte sibi factam fuisset competenti tempore restitutus si judicem habuisset. Prop­terea in defectu judicis sibi per alia juris remedia plenissime est succur­sum. Ad haec praedictus dominus Philippus ligas et amicitias contra dic­tum dominum regem Angliae cum Scotis videlicet inimicis suis capitalibus copulavit, ipsos in suis rebellionibus et injuriis totis viribus adjurando et poenam ex hoc statutam in feudorum legibus incurrendo.

quantum est de litteris praenotatis, responsum fuit quod illae litterae nunquam de praedicti domini regis angliae certa scientia emanarunt; nec etiam de consilio vel assensu majorum angliae in parliamento aliquo declaratur, prout per depotationem diligentissimam indubitanter est com­pertum. Praeterea litterae hujus obesse non poterunt, nec debebunt pro eo quod beneficio minoris aetatis contra laesionem, si quae gravamina inde possent qualitercumque generari ipsi domixlo regi Angliae, per de­bita juris remedia sufficientissime est provisum.

Cott. 39. Imposita consuetudine vel statuto quod mulier in Regno Ffrancie non debeat succedere, Philippus quondam Rex Ffrancie, auus maternus Domini Edwardi nunc Regis Anglie, habens fra­trem Karolum et ex eo nepotem Philippum, decessit, relictis tribus filiis, una filia, matre videlicet dicti Regis Anglie, et dicti tres filii prefato patri suo succedentes successiue, nullo relicto

filio, superstite tunc dicta filia et eius filio Rege Anglie, deces­serunt; post I mortem quorum Philippus prefatus sibi regnum Mor. 98 v°. Francie vsurpauit, recipiens recognitionem superioritatis a Do­mino Rege Anglie, vt Duce Acquitannie, tunc minore XV an­norum. Jam rex Anglie factus maior dicit regnum Francie sibi debitum. Philippus contradicit. Ergo quid iuris?

Videtur primo quod Rex Anglie debeat esse potior in suc­cessione dicti Regni, quia hodie eodem modo succedunt descen­dentes per lineam femineam, sicut per lineam masculinam, et ideo, quamdiu nepotes ex filia vel pronepotes ex nepte, et sic deinceps sint superstites agnati, collaterales nullam partem suc­cessionis mortui sibi possunt vendicare: (1) In s t. de hereditati­bus] que ab intestato defe. § nostra autem; (2) in Au tent, de triente et semisse § neque illo, coli, m, cum similibus, nam for­tiori iure debetur hereditas descendentibus, quam collateralibus:

(3) fi. vnde liberi l. scripto herede. Et si dicatur quod Rex Anglie

est collateralis, | quia filius sororis, adhuc preferri debet prefato Mor. 99. Philippo, quia est collateralis proximior et sic prefertur, vt in

(4) L i [b r i s] Fe u d [о r u m] de na[tura] sucfcessionis] feufdij c. 9.

Item videtur quod matris inhabilitas vel non capacitas ma­tris non impedit deuolutionem matris in filium, alias habilem ad succedendum in Regno. Nam ea que a patre non habent ex­ordium, sed ab auo per medium patris deriuantur in nepotes, per inhabilitatem patris non auferuntur de nepote, secus si a patre haberent exordium; probatur (5) ff. de interdictis et re[legatis]

l. eum qui, cum sua gl.; et exheredatio filii non nocet nepoti quantum ad ius patronatus in liberto auito: (&) ff. de iure patro­natus l. diui, cum sua gl.; secus in liberto paterno: ergo inha­bilitas matris non debet excludere deuolutionem iuris sibi ex parentibus matris prouenientis, secus si a matre ius illud habe­ret exordium; facit quod ‘ sororis filius ad hereditatem auunculi admittitur iure suo, non materno: (7) C. de l[egitimis] he[redibus]

I. in I successione, vbi in glo[ssa] or[dinaria] concluditur sicut in Mor. 99 v°. filium; vnde relinquitur quod frater suo iure non patris ad suc­cessionem fratris cum patre admittitur, quare suo quoque iure

(1) § 16, vis Nostra autem Inst,III,1. (3) Nov. XVIII, c. 4.

(5) 1. 3 D. XLVIII, >22.

(6) 1. 17 D. XXXVII, 14. (,) 1. r C. VI, 58.

(3) I. 7 D. XXXVIII, 6.

(4) Feud, II, 50.

expellit auum; hoc ibi; pari ratione E[duardus] suo iure, non materno, excludit P[hilippum].

Item prerogativa dignitatis senatorie proueniens ex persona aui non aufertur nepoti ex inhabilitate patris qui est in medio: (в) ff. de senator. I. emancipatum.

Item propter delictum patris nepos non perdit priuilegium, ne vocetur in ius suum veniens a liberto auito, quia delictum vel inhabilitas patris, qui est in medio, non impedit transfusionem iuris in nepotem: (9) ff. de in ius vocan. I. adoptiuum in fi[ne] et si quoque patris inhabilitas obstet filio in potestate patris existenti, nam filius non est in potestate matris, hoc est ea ratione, ne per medium filius admitteretur ad id, a quo per se meretur ex­cludi : C») ff. de bopnis] lib[ertorum] l. queritur; que ratio cessat in

Mor. 100. proposito, nam regia dignitas non patitur | Regem Anglie ali­cuius subici potestati.

Item videtur quod, licet dicta consuetudo gradum per quem successio deuoluitur ad nepotem, scilicet personam matris reddat inhabilem ad succedendum, non tamen impediet successionis deUolucionem ad filium: nam de iure, re[s]cisso testamento, per bonorum possessionem contra tabulas legata relicta in eodem coniunctis personis solui debent, relicta personis extraneis non debentur; sed si legatum sit relictum extraneo et sic inhabili ita quod restituat persone iniuncte, valet legatum inspecta capa­citate persone, ad cuius commodum legatum perueniet, non in­habilitate persone medie; sic hic (и) ff. de leg[atis] p [restandis] pe[tita] bo[norum] pos[sessione] contra tabulas I. III § 1 et facit (12) ff. de legat[is et fideicommissis] II. [/.] si quis Titio.

Item videtur quod predicta consuetudo, ne mulier succedere Cott. 39 v°. debeat in regno Ffrancie, obesse || non debeat, quia consuetudo Mor. 100v°. fundata super neganciam, videlicet: „tu non potes | hoc facere", non potest prescribi, quia fundatur super non ente, et non ens non potest esse causa entis, nec recipit procreacionem; sed con­suetudo inducitur ex actibus, etnot[at] Hostiensis in Summa, de consuetudine § de virtute v. quinta differentia; et iste casus alias in Ffrancia non contigit, ergo super eum non potest induci

consuetudo.

(8) L 7 D. I, 9.

(9) L 8 § 2 D. II, 4.

(10) L 38 D. ХХХѴІИ, 2.

(и) L 3 § i D, XXXVII, 5. (is) 1. 17 D. XXXI, tit. unie.

Preterea hec consuetudo, si consuetudo dici debeat, afficit tantum personam matris et non filii; ergo, cum sit odiosa et repugnans iuri, per quod filia sicut filius ad successionem ad­mittitur, non extendetur ad filium, quia de matre tantum loqui­tur, nec est nostrum leges extendere, ar[gumentum]: (13) ff. solu. та. I. si vero § de viro; consuetudo enim ad plus non extenditur, quam in quo prescribitur: (4) ff.. de itinere actuque prifuato] l. 1 § Julianus ait et habetur expresse in (15) L i. F e u. de cogni. feu. c. i in fi., vbi dicit quod in casu, vbi consuetudo expresse non loquitur, ad ius scriptum recurretur; sed de ipre | scripto filius Мог. iox. filie ad successionem dominii admittitur, ergo et Rex Anglie ad successionem in regno Ffrancie.

Item si dicatur quod statutum est super hoc edictum quod

non

nocebit filio, nisi de eo expressa fiat mentio, quia, cum sit odio­sum, est restringendum: Extra. de elecftione] c. statutum,

lifbroj VI.

Preterea ratio statuendi fuit fragilitas sexus in muliere, que cessat in filio, et sic cessare debet statutum, quia cessante ratione legis, cessat et lex ipsa: (17) ff. de iure paftronatus] l. adigere c. quamuis.

Item, licet filius mulieris, sicut mulier ipsa, excludatur a iure succedendi in feudis, hec tamen in aliis successionibus lo­cum non habet, quia illud statuitur tantum in feodis, vnde in aliis nichil est immutatum: (їв) C. de appellationibus l. precipimus, in (19) L i. F e u. de cogni. feu. c. 1. in fi.

Item si Rex in minori etate hereditatem ) sibi debitam infra Mor. iox v’ tempus iuris agnoscere distulerit vel adire, ex hoc sibi preiudi­cium non paratur, quia temporales prescriptiones non currunt hodie contra minores ipso iure, et ideo etate maiore succedente non est in integrum restitutio necessaria, quia ipso iure remanet ius illesum: (2°) C. in qui[bus] cafusis] in inftegrum] resti, non est

(13) 1. 64 § 9 D. XXIV, 3.

(14) 1. X § 5 D. XLIII, 19.

(15) Feud. II, x,

(16) c. 22 X i, 6.

(x,) 1. 6 § 2 D. XXXVII, 14. (x8) 1. 32 C. VII, 62,

(19) Feud., II, i.

suo exercendo factum contrarium iuri quesito minori, tamen per tacitam renunciacionem huius preiudicium non affertur: (21) C. de [in] in[tegrum] resti. [I] im § i. Immo si minor repudiauerit hereditatem sibi debitam, adhuc debet restitui: (22) C. si vt omis[sam] he[reditatem] vel bo[norum] pos., in pe ultima l. 1 cum sua gl.; maxime si iuramentum non prestiterit, quod in puber-

Mor. 102. tate prestitum est servandum, | vt iminere [videtur] illa (22 a) A u c t.

sacra[menta}puberum. Tamen illa auct[entica] non obstat, que loqui­tur tantum in contractibus; nec est nostrum eam ad alios casus ex­tendere. Sed Rex, si aliqua prefato Philippo vtRegi Ffrancie fecit, illa fecit per impressionem et simplicitatem minoris etatis, nullum prestando iuramentum in quocumque contractu, et sic sibi debet saltim ope restitucionis subueniri, ar.: (23) ff. de bo[nis libertorum] l. si vero § in fi., et si maior factus aliqua similia ex conse­quentia minoris etatis continuauerit, ar.: (24) C. si mafior] fac[tus] ra[tum] ha[buerit] 1.11 cum sua gl.; (25) ff. de minoribus l. n[i] § scio.

Sed cum Rex Ffrancie in temporalibus superiorem non habeat, qui possit super hiis iudicare et in integrum restitutio­nem, si lesus fuerit, concedere, videtur, quod racione manu mili-

Mor.xo2v°. tari possit procedere, cum aliud remedium non | supersit; quia in negociis [pri]uatorum non est in manu militari procedendum, quia aliud ibi superest remedium, videlicet execucione superio­rum auctoritate facienda. Secus hic, pro quo facit l[ex] cum sua gl.: (26) ff. de rei ven[dicatione] l. qui restituere; et pro recupera-

Cott. 40. tione rerum II temporalium licitum est ad arma recurrere: (27) C. un[de] vi 1.1; et Princeps in tali casu [potest] indicere eis bel­lum, quos non potest alio modo compescere.

Item cum Dominus papa in temporalibus iudicare non de­beat, vt (28) Ex tr a. de iudiciis c. nouit, videtur quod, cum bellum licitum per principem sit indictum pro recuperatione iuris sui temporalis, papa non potest treugas indicere, nam non potest auferre temporalia, ita nec eorum prosecutionem, nisi (peccatum ?) contineret; sed differret, immo forsitan auferret ex toto ius Regis, si iam treugas indiceret, cum oportunitas iam captata et sumptu-

(24) 1. 2 C. II, 45 (46).

(25) 1. 3 § 2 D. IV, 4.

(26) 1. 68 D. VI, 1.

(27) 1. I C. VIII, 4.

(28) c. 13 X. 2, i.

(21) 1. 4 C. II, 21 (22).

(22) 1. i C. II, 39 (40).

(22a) Const. Friderici I, in F eud, II, 53 de pace tenenda § 8.

(23) 1. 8 § 5 D. XXXVIII, 2.

osissime I preparata periret et nusquam alias verisimiliter captare- Mor. 103. tur; facit (29) ff. [de] Car[boniano] edic[to] l. m. § cause, (3°) C. deferiis l. omnes; et superior debet dampnis occurrere, non dampnis expo­nere, ar. (31) C. de caducis toll[endis] l.1. in fine. Propterea non spectat ad officium pape in temporalibus moderari iura parcium, nisi actus tenderent ad (peccatum ?), quod in dubio non est pre- sumendum ut in Li. Беи.

Item cum Rex Ffrancie non habeat superiorem in tempo­ralibus qui posset de regno iudicare, vt (32) Extra, qui fil[ii] sunt le[gitimi c. per venerabilem, et papa non intendit de feudis iudicare, vt (33) Extra, de iudiciis c. nouit, compellitur Rex Anglie, saltim causatiue, si velit ius suum consequi, in manu militari pro­cedere ; quod licere videtur per allegata in (34) gl. legis qui resti­tuere ff. de rei vend. Nec iuris prosecutio continet iniuriam vel peccatum.

Item cum Rex Anglie, iam collectis sumptuosissime viribus et amicis, | oportunitatem captauerit ius suum in dicto regno Mor. 103 v°. recuperandi, videtur quod sicut papa non debet auferre tempo­ralia, sed permittere et reddere principibus que sua [sunt], sicut Dominus precepit in Euangelio, sic non debet treugas indicere, per quas sequeretur subuersio iuris Regis in effectu; quod fieret, si per indictionem treugarum huius captata oportunitas iam periret, quia, considerata qualitate negocii, sic perderet sine effectu pecu­niam et amicos, quod propter impotentiam exclusus a regno suo perpetuo remaneret. Tamen non est oportuna prosecucio cohar- tanda, ar. (35) ff. ad Car. edic. I. m § cause, (36) C. de fferiis l. omnes; maxime cum (peccatum ?) non habeat, quod semper est in dubio presumendum, vtin (37) Li. Feu. hic finitur c.i. in prin­cipio. Et papa debet filiorum dampnis occurrere et non eis laqueum iniicere; ar. (38) C. de. ca. toll. 1.1 in fime. | Item ex quo Mor. 104. papa non debet iura Principum preripere, nec debet id facere, per quod deuenitur ad illud; ar. (39) ff. de sponslibus] l. oracio im­peratorum.

Item licet treuge sonent de natura verbi tantum in dilacio-

(29)

(30)

(31)

(32)

(33)

(34)

1. 3 § 4 D. XXXVII, 1. 2 (3) C. III, 12.

1. i § 14а C. VI, 51. c. 13 X. 4, 17. c. 13 X. 2, x. gl. ad 1. 68 D. VI, i.

xo.

(35) 1. 3 § 4 D. XXXVII, xo.

(36) 1. 2 (3) C. III, 2.

(37) Feud., II, 28.

(38) 1. x § 14 а C. VI, 51.

(39) 1. 16 D. XXIII, x.

nem, quia verum in isto casu tendunt ad finale preiudicium et iuris ademptionem, non inspiciemus verbum, sed effectum; quia et si liceat in flumine priuato non nauigabili opus facere, sed non in flumine publico nauigabili; si cum sit tale flumen priua- tum non nauigabile, quod faciat aliud flumen nauigabile, inter­dictum est, ne fiat opus in eo, ac si esset flumen nauigabile, non habendo respectum ad nomen, sed ad effectum: sic hic non con­siderabimus nomen treugarum, quod sonat in dilacionem, sed per­petuum preiudicium, quod ex eis creditur prouenturum: (4°) ff. ne quid in flu. pufblico fiat] l. m.

Contra E[duardum] facit (41) C. de lib[eris p[reteritis vel Mor. 104 v°. exh[eredafis l. | maximum vicium § et hec non solum in filiabus obtinere, ibi: „si tum ex masculis sibi progeniti sunt". Glojssa] su­per verbo progeniti dicit: „nam nepotes ex filia cum diminuti one tertie partis veniunt, vt supra (42) de coll[ationibus l. illam quod tamen corrigitur per auctenticam ibi positam", que incipit que tertie portionis. Preterea contra E[duardum) et pro P[hilippo] argu[itur ?] sic in coronacione ipsius Pfhilippi]: tum Prelati ex parte

Cott. 40 v°. E. ad ,1 partes Ffrancie transmissi protestabantur de iure ipsius E. ad regnum, pretendentes ipsum P. non esse de iure here­dem Karoli ultimi, sed ipsum E.; si ergo ipse postea fecerit homagium eidem P. sponte pro ducatu Acquitannie, quia super pertracta iure transegit et per consequens, nisi doceatur de metu vel vi, exclusus est perpetuo; ar. pro hoc: (43) C. de ifege] Cor[nelia} de falsis l. ipse (tu) significs (44) C. de transact. I. pe nltimd

Mor. 105. que incipit si ex falsis in fi., cum sua glo. super verbo sopiatur | et dicit „nam potest (intelligi) transigi super falso expresse et tacite". Pro E. contra P. facit (45) C. de legitimis heredibus I. lege XII ta­bularum, cum sua glo., {^Institut. de legitima agnatorum sue. c. ceterum usque ad c. si plures; facit pro: (47) in Auc t. de triente et. semisse c. neque illo de cetero seruando et melius (4З) in Auc t. de heredibus ab intestato venientibus c. reliquum est et precipue verb nullam vero [esse] volumus, coll. IX.

Item hereditas auita videlicet Philippi Pulcri, deficientibus filiis masculis ipsius Philippi successiue regnantibus sine prole

P

(40)

(41)

(42)

(43)

(44)

1. un. § 3 D, XLIII, 13.

L 4 § 7 VI, 28,

L 19 C. VI, 20; Nov, XVIII. c. 4. 1. 7 C. IX, 22.

1. 4^ L» 4*

(45) 1. 14 C. VI, 58.

(46) § 3 usque ad § 5 Inst. III, 2.

(47) Nov. XVIII, c. 4.

(48) Nov. CXVIII, c. 2 in fine et c. 4.

masculina, potius debet[ur] nepoti ex filia dicti Philippi recto iure descendenti, quam agnato gradu remociori ex transuersali linea veniente: (49) Insti t. de he. que ab intest. defferuntwr § fi- vh ne hii etc., (50) C. de suis et legitimis l. fi. et fei) Au c ten tic a in successione, i[bi]dem situata, vbi est expressum.

Preterea facit pro E[duardo] (52) lex si filius, de bo is lib[ertorum ff.; ix dicto eiusdem legis patrono eidemque | patroni Mor. 105 v°. filio non obest quod patronus deliquit si, vt patroni filius, venire possit ad propositum. Efduardus] fuit ultimi Karoli tempore mortis sue cognatus proximus, licet quatinus per medium fe­mine excluse hoc contigerit, tamen, quia proximus inuenitur mas­culus, non oberit conditio sue matris, cum hodie de iure inter agnatum et cognatum sit omnis ablata differencia, quantum ad successionem ab intestato pertinet, per predictum; reliquum facit etiam (53) ff. de hiis que pro non scriptis habentur l. fi., (54) ff. de fideicom. [libertatibus} l. cum vero § si pro non scripto, facit (55) C. de legitimd tutela, Auci. sicut.

Item supposita consuetudine quod mulier non possit iure hereditario in regnum Regi ab intestato defuncto succedere, et sic si arguatur: non potest esse medium mater successoris, vt eius filius auunculo in regnum succedat iuste, sic certum est, quod de iure civili Digestorum mulier non est apta persona, vt tutela seu tutele officio fungatur, quia virile j munus est et vitra Mor, 106. sexus feminee infirmitatis tale officium est: fee) ff. de tu elis l. fi.;

Iffl de testamentarid tu eld l. iure nostro; (58)ff. de re[gulis} iuris l. 11.; (59) C. quando mulier tutele officio fungi potest l. 1; et ta­men iure successorio consanguinitatis proximior cognatus pupilli masculus, ipsum pupillum per medium mulieris contingens, dum tameri XXV annorum fuerit, tutor huius ipsius pupilli erit, et sic optime facit (&>) in Auct. de heredibus ab intestato c. ex hiis autem .... lege (61) C. de le. tu., Auct. sicut, super 1.1., (62) C. de legitima tutela l.fi. Regimen etenim regni tutelam supremam regni continet cum dignitate seu officio iudicandi: (63)Extra. XXIII.

(49)§ 16 vii Ne hii Inst, III, x. fco) 1. 12 C. VI, 55.

(5!) Nov. CXVIII, c. I. fe2) 1. 22 D. XXXVIII, 2.

(53) 1. 5 D- XXXIV, 8. ‘

(54) 1. 26 § 6 D. XL, 5.

(55) 1.1 C. V, 30; Nov. CXVIII, c. 5.

(56) 1. 18 D. XXVI, i.

(57) 1. 26 D. XXVI, 2.

(58) 1. 2 D. L, 17.

(59) 1. x C. V, 35.

(60) Nov. CXVIII, c. 5.

(61) 1.1 C. V, 30. Nov. CXVIII, c. 5.

(62) 1. 5 C. V, 30.

(63) c. 23, Causa XXIII, q. 5.

q. V. regum, vbi dicitur regum est proprie facere iudicium; ad quam tutelam exercendam licet mulier soror defuncti sit inha­bilis : (64) ff. de iudiciis l. cum pretor § moribus; (65) nota in glo. ordinar. C. de nuptiis l. imperialis § similes super verbo aigni- Mor. 106 v°. tatem; filius | tamen eius, defuncti regis videlicet consanguineus proximus, consanguineo quocumque ipsius defuncti in gradu consanguinitatis remociori, licet agnatus fuerit, preferetur, cum, quantum ad successionem pertinet, sit omnino inter agnatum et cognatum differentia vacuata: in eadem (66) Auctentica c. nul­lam vero volumus esse differentiam; mulieres etenim dignitatem cum administratione habere non possunt. Item pro instancia prima facit pinsti, de legit. pa ronorum tu ela § fi., vbi dicitur quod, si a femina impubes manumittatur, ipsa ad here­ditatem vocatur, cum alius tutor sit, videlicet agnatus vel cogna­tus patroni proximior; facit etiam 31. c. 9 X, i, 2, c, 73 X. 2, 28,

(107) 1. 3° D. Ff 4-

do® 1. 31 § 3 D- V, 2.

(109) 1. 8 § 10 D. V, 2.

(ио) L 3 § 14 (?) D XXXVII, 4. Я привела § 14, такъ какъ онъ имѣетъ къ дѣлу больше от­ношенія, чѣмъ § іб, т. е, § fi.

(хи, 1. іо, § 3 D. eod. tit.

(112) с* з 3,

(1x3) с. 23 X, з, 5.

(ІЇ4) С, 6 X. I, 26.

(ng) L 32

257

iudicio ;i ar.: te) ff. aute] сайр, stabu. I. fi. § i '. v£? item si pre- duxerit, (ѵП) nota Extra, de elec. c. Cumana super verbo pro­testatione ; vide (128)Extra, de censi, (li. tam?).

Preterea homagium factum fuit condicione seu adiectione limitatum, videlicet hoc acto et expresse "protestato per partem E. quod non aliter nisi pro toto ducatu Acquitannie cum suis iuribus et pertinendis vniuersis integraliter obtinendo facturus foret homagium, nec aliter fore valiturum,' in ipsa prestatione homagii et immediate ante in presencia Domini P. j expressit, мог. II2. quam protestacionem seu adieccionem predictus Dominus P. sine contradictione acceptauit. Defecta igitur condicione seu fide pac- cionis vel adieccionis non impleta per factum ipsius P., dictus E. ad obseruationem homagii huius, tanquam ipsum non artan­tis, minime tenebatur, ar.: (129) in (glossa ?) C. de [condictione ob causam] datorum. I. [da]tam legem cum ali. ibidem super verbo prohiberis.

Quod per cladem bellicam perturbatum est, pacis remedio reformetur: (13°) XXXIIII. q. 1. cum per bellicam cladem circa medium capituli.

Numquid vasallus qui promisit publice fidelitatem Domino capitaneo contra omnem hominem, perinde teneatur eam seruare ac si iurasset? videtur quod sic per textum te) capit, sub .Ru­brica Quid precedere debeat investitura an fidelitas, in fine dicti capituli, videlicet: „fidelitatem [autem] dicimus ius iurandum quod a vasallo [prestatur domino]".

Preterea pone quod nulla facta fuisset | protestatio. Videtur діог. Iiav quod, prestito per eum homagio non obstante, et tacita repu- diacione presumpta non obstante, idem, postea volens heredi­tatem suam agnoscere, admittetur, ar. pro: (132) ff de hiis que vt indig. [auferuntur] l. post legatum, in tertio dicto, ibi: de eo vero, (133) ^adeni l[ege] § etati, Item facit a contrario: (44) ff. de pe, he. I. postquam in fi.) "te) ff de inoff. tes. I. mater dece­dens § ceterum versiculo nec enim; facit pro in racione legis (»36) C. de repudianda [vel abstinenda] h[ereditate[ l, fi. c. sin autem;

(126) 1. 7 P1"1’ VJS. liciti si praedixerit D. IV, 9.

te) c. 50 X. i, 6.

(128) c. ? X. 3, 39.

(129) 1. 8 C. IV, 6.

(130) c. i, Causa XXXIV, q. x.

(131) Feud., II, 4, § i.

te) 1. 5 § i vi» de eo vero D. XXXIV, 9.

te) 1- 5 § 9 D. XXXIV, 9. te) !• 43 in fin® D. V, 3.

(135) 1. 19 D. V, 2.

te) 1. 6 § x (vel § 2) C. VI, 31.

17

(137) C. de resti, in inte. I. i cum sua materia; facit etiam

<< | >>
Источник: В.Э. Грабарь. РИМСКОЕ ПРАВО ВЪ ИСТОРІИ МЕЖДУНАРОДНО-ПРАВОВЫХЪ) УЧЕНІЙ. Элементы международнаго права въ трудахъ легистовъ XII - XIV вв..

Еще по теме Приложенія:

  1. Приложенія.
  2. Граждане, или Квириты.
  3. ВМѢСТО ПРИЛОЖЕНІЯ.
  4. И.Т. Беспалый. Государственное право Российской Федерации. Учебное пособие. Часть 1. Изд-во "Самарский университет". Самара,2004. 140 С., 2004
  5. РАЗДЕЛ I. ГОСУДАРСТВЕННОЕ ПРАВО РОССИЙСКОЙ ФЕДЕРАЦИИ КАК ОТРАСЛЬ ПРАВА И НАУКА

  6. Глава I. ГОСУДАРСТВЕННОЕ ПРАВО КАК ОТРАСЛЬ ПРАВА РОССИЙСКОЙ ФЕДЕРАЦИИ
  7. § 1. Понятие и предмет государственного права Российской Федерации как отрасли права
  8. § 2. Государственно-правовые нормы, их особенности и виды. Государственно-правовые институты
  9. § 3. Государственно-правовые отношения, их особенности. Субъекты и объекты государственно-правовых отношений
  10. § 4. Источники государственного права Российской Федерации
- Авторское право - Аграрное право - Адвокатура - Административное право - Административный процесс - Арбитражный процесс - Банковское право - Вещное право - Государство и право - Гражданский процесс - Гражданское право - Дипломатическое право - Договорное право - Жилищное право - Зарубежное право - Земельное право - Избирательное право - Инвестиционное право - Информационное право - Исполнительное производство - История - Конкурсное право - Конституционное право - Корпоративное право - Криминалистика - Криминология - Медицинское право - Международное право. Европейское право - Морское право - Муниципальное право - Налоговое право - Наследственное право - Нотариат - Обязательственное право - Оперативно-розыскная деятельность - Политология - Права человека - Право зарубежных стран - Право собственности - Право социального обеспечения - Правоведение - Правоохранительная деятельность - Предотвращение COVID-19 - Риторика - Семейное право - Судебная психиатрия - Судопроизводство - Таможенное право - Теория и история права и государства - Трудовое право - Уголовно-исполнительное право - Уголовное право - Уголовный процесс - Философия - Финансовое право - Хозяйственное право - Хозяйственный процесс - Экологическое право - Ювенальное право - Юридическая техника - Юридическая этика и правовая деонтология - Юридические лица -